Römisches Recht ^

Definitionen

Juristische Grundbegriffe (Gaius, Inst. 1, 1-8; Ü)

(Gaius: röm Jurist der klass. Zeit. Sein Werk, die älteste systematische Darstellung des röm. Privatrechts, entstand um 160 n. Chr. und stellt die Grundlage für das ABGB dar.)

1. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium iure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis. Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. ...
2. Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium.
3. Lex est, quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis et patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: Itaque eo modo legibus exaequata sunt.
4. Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit; idque legis vicem optinet, quamvis [de ea re] fuerit quaesitum.
5. Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. Nec umquam dubitatum est, quin id legis vicem obtineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat.
6. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. Sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur.
7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem optinet; si vero dissentiunt, iudici licet quam velit sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriani significatur.
8. Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones....

De iustitia et iure (Institutiones 1, 1; Ü)

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. ... Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

Der Anfang der Digesten (Dig. 1, 1, 1, pr. 2; Ü)

Ulpianus libro primo institutionum pr(aefatio):
Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. Est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi.
§ 1 Cuius merito quis sacerdotes nos appellet: Iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum exhortatione efficere cupientes, veramnisi fallorphilosophiam, non simulatam, affectantes.
§ 2 Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem: Sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus consistit. Privatum ius tripertitum est: Collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

Rechtsfälle

Kaufvertrag (Gaius, Inst. 3, 139; Ü)

Emptio et venditio contrahitur, cum de pretio convenerit, quamvis nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data fuerit; nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractae.

Fundunterschlagung (Ulpianus, Ad Sabinum XLI = Dig. 47, 2, 43, 4-5; Ü)

Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit sive nescit; nihil enim ad furtum minuendum facit, quod, cuius sit, ignoret. Quodsi dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero; nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat.

Schatzfund (Paulus, Ad edictum XXXI = Dig. 41, 1, 31, 1; Ü)

Thesaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat; sic enim fit eius, qui invenerit, quod non alterius sit. Alioquin si quis aliquid vel lucri causa vel metus vel custodiae condiderit sub terra, non est thesaurus; cuius etiam furtum fit.

Der Eber in der Schlinge (Proculus; Dig. 41, 1, 55; Ü)

In laqueum, quem venandi causa posueras, aper incidit; cum eo haereret, exemptum eum abstuli: Num tibi videor tuum aprum abstulisse? Et si tuum putas fuisse, si solutum eum in silvam dimisissem, eo casu tuus esse desisset an maneret? Et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, num IN FACTUM dari oporteret, quaero. Respondit: Laqueum videamus, ne intersit, in publico an in privato posuerim, et, si in privato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, utrum permissu eius, cuius fundus erat, an non permissu eius posuerim; praeterea utrum in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se fuerit. Summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem pervenit, meus factus sit. Sin autem aprum meum factum in suam naturalem laxitatem dimisisses et eo facto meus esse desisset, actionem mihi IN FACTUM dari oportere, veluti responsum est, cum quidam poculum alterius ex nave eiecisset.

Besitzerwerb (de acquirenda possessione) (Paulus, Ad edictum L = Dig. 41, 2, 3, 1. 14ff; Ü)

Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum. Possideri autem possunt, quae sunt corporalia. Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. Quod autem diximus et corpore et animo acquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut, qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere. ...
Nerva filius (ait) ... feras bestias, quas vivariis incluserimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri. Sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quae in silvis circumsaeptis vagantur, a nobis non possideri, quoniam relictae sint in libertate naturali; alioquin etiam si quis silvam emerit, videri eum omnes feras possidere, quod falsum est. Aves autem possidemus, quas inclusas habemus, aut si quae mansuetae factae custodiae nostrae subiectae sunt. Quidam recte putant columbas quoque, quae ab aedificiis nostris volant, item apes, quae ex alveis nostris evolant et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri.

Verlust von Ladegut (Ulpianus, Ad edictum XVIII = Dig. 9, 2, 27, 33; K Ü)

Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit vel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt.

Die angesprochene Person soll als (fiktiver) Richter gerecht entscheiden (Aug. en. ps. 32, 2, 1, 12; Ü)

Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum alter est dives et alter pauper; et contingit, ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam. Si tu non es eruditus, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus iniquitatem illius abscondas et contegas, et velis eum iustificare, ut quasi causam bonam habere videatur. Et si reprehensus eris, quod male iudicavisti, respondebis: "Novi ego et scio, sed pauper erat, misericordia ei debebatur."

Das Verhältnis der zwei Streitparteien zum Richter (Aug., en. ps. 25, 2, 13, 21; Ü)

Contingit, ut duo homines habeant causam apud iudicem. Nemo nisi suam iustam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, iudicem non quaereret. Et ille se putat iustam causam habere, et ille. Veniunt ad iudicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: "Amplectimur iudicium tuum; quidquid iudicaveris, non respuemus. Iudica quid vis, tantum iudica!" Ambo amant iudicem, antequam iudicet. Cum autem dicta erit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit, contra quem futura sit.

Rechtsgeschichte

Aus den Zwölftafelgesetzen (ca. 450 v. Chr.; Ü)

"fons omnis publici privatique iuris" (Livius 3, 34, 6)

SI IN IUS VOCAT, ITO. NI IT, ANTESTAMINO. IGITUR EM CAPITO. (I 1)

(ito - er soll gehen; ni = nisi; antestamino - sie sollen als Zeugen aufgefordert werden; em = eum; capito - er soll festnehmen)

SI MEMBRUM RUPIT, NI CUM EO PACIT, TALIO ESTO. (VIII 2)

paco 3 - gütlich beilegen

SI NOX FURTUM FAXSIT, SI IM OCCISIT, IURE CAESUS ESTO. (VIII 12)

nox = noctu; faxsit = fecerit; im = eum; occisit = occiderit

PATRONUS SI CLIENTI FRAUDEM FECERIT, SACER ESTO. (VIII 21)

Kaiser Justinian befiehlt die Erstellung der Digesten (Cod. 1, 17, 1 [Deo auctore], 4; Ü)

Iubemus igitur vobis antiquorum prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad ius Romanum pertinentes et legere et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla (secundum quod possibile est) neque similitudine neque discordia derelicta, sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat.

Die Erstellung der Digesten (Cod. 1, 17, 2 [Tanta] 1. 10); Ü)

Sed cum omnia percontabamur, a viro excelso Triboniano suggestum est duo paene milia librorum esse conscripta et plus quam tricies centena milia versuum a veteribus effusa, quae necesse esset omnia et legere et perscrutari et ex his, si quid optimum fuisset, eligere. Nomen libris imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationes et decisiones in se habent legitimas et, quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta paene milia versuum totum opus consummantes. Tanta autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentium taciturnitati tradere nullo patiamur modo; sed unusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est.

Aus dem Vorwort Justinians zu den Institutiones (Institutiones, prooem.; Ü)

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLITUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS CUPIDAE LEGUM IUVENTUTI

Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari et princeps Romanus victor exsistat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens, et fiat tam iuris religiosissimus quam victis hostibus triumphator.
Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia annuente Deo perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt et tam Africa quam aliae innumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus iam a nobis vel promulgatis vel compositis reguntur. ...
Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano ... nec non Theophilo et Dorotheo ... convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant Institutiones, ut liceat vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab imperiali splendore appetere. ... Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum, in quos omne ius antiquum collatum est (quos per eundem virum excelsum Tribonianum nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus), in hos quattuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa.

Alamannicus ... Africanus: Ehrentitel des Kaisers nach unterworfenen Völkern