Übungstexte zum AcI ^

Infinitive im AcI
Beispiel zu ago 3
 aktivpassiv
glz.agereagi
vorz.egisseactum esse

Bilden Sie die entsprechenden Infinitive (Präsens und Perfekt) zu voco 1, moneo 2, audio 4, conspicio 3M, laudo 1, retineo 2

Laio, Labdaci filio, regi Thebanorum, ab Apolline erat responsum, ut mortem de manu filii sui caveret. Itaque, cum Iocasta, uxor eius, peperisset, iussit infantem exponi. Quem inventum Polybus, rex Corinthi, eiusque uxor, quod orbi erant liberis, pro suo educaverunt eumque Oedipum nominaverunt.

Postquam Oedipus, Laii et Iocastae filius, ad puberem aetatem pervenit, fortissimus praeter ceteros erat, eique per invidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo. Quod Oedipus sensit non falso sibi obici. Itaque, cum veros parentes cognoscere voluisset, Delphos est profectus patremque obviam habuit. Oedipus iratus, quia ille sibi viam dari iusserat, inscius patrem suum de curru detraxit et occidit. Tunc regnum paternum et Iocastam matrem inscius accepit uxorem, ex qua procreavit liberos. Interim Thebis sterilitas frugum et penuria incidit ob Oedipodis scelera.

Dum haec Thebis geruntur, Corinthi Polybus decedit. Quo audito Oedipus moleste ferre coepit existimans patrem suum obisse. Sed cum audivisset, quorum parentum filius esset, et vidisset se tot scelera nefaria fecisse, ex veste matris fibulas detraxit et se luminibus privavit.

Oedipus de se narrat:

Laio, Patri meo, ab Apolline erat responsum, ut mortem de manu filii sui caveret. Itaque cum Iocasta, uxor eius, me peperisset, iussit me exponi. Polybus, rex Corinthi, eiusque uxor me pro suo, quod orbi erant liberis, educaverunt Oedipumque nominaverunt. Postquam ad puberem aetatem perveni, fortissimus praeter ceteros eram, mihique per invidiam aequales obiciebant me subditum esse Polybo. Quod sensi non falso mihi obici. Itaque, cum veros parentes cognoscere voluissem, Delphos sum profectus patremque obviam habui. Iratus, quia ille sibi viam dari iusserat, inscius patrem meum de curru detraxi et occidi. Tunc regnum paternum et Iocastam matrem inscius accepi uxorem, ex qua procreavi liberos. Interim Thebis sterilitas frugum et penuria incidit ob scelera mea. Dum haec Thebis geruntur, Corinthi Polybus decedit. Quo audito moleste ferre coepi existimans patrem meum obisse; sed cum audivissem, quorum parentum filius essem, et vidissem me tot scelera nefaria fecisse, ex veste matris fibulas detraxi et me luminibus privavi.

Iocasta Oedipodi haec dicit:

Laio, coniugi meo et patri tuo, ab Apolline erat responsum, ut mortem de manu filii sui caveret. Itaque cum te peperissem, iussimus te exponi. Sed Laio interfecto inscia tibi nupsi et ex te liberos peperi. Sed cum te meum filium esse audivisses et te tot scelera fecisse vidisses, ex veste mea fibulas detraxisti et te luminibus privavisti.

Nasica Ennio miram rem narrat

Aliquando, Quinte, ad te veni. Cum te ab ostio quaesivissem, ancilla tua mihi dixit te domi non esse. At ego sensi illam tuo iussu id dixisse. Paucis diebus post, cum tu ad me venisses et me ab ostio quaesivisses, ego me domi non esse clamavi. Cum tu autem te vocem meam cognoscere dixisses, ego te hominem impudentem esse respondi; nam ancillam tuam dixisse te domi non esse et me ei credidisse, te autem mihi ipsi non credere.

Nasica amicis miram rem narrat

Aliquando ad Quintum Ennium veni. Cum eum ab ostio quaesivissem, ancilla eius mihi dixit eum domi non esse. At ego sensi illam eius iussu id dixisse. Paucis diebus post, cum ille ad me venisset et me ab ostio quaesivisset, ego me domi non esse clamavi. Cum ille autem se vocem meam cognoscere dixisset, ego eum hominem impudentem esse respondi; nam ancillam eius dixisse eum domi non esse et me ei credidisse, eum autem mihi ipsi non credere.

Amici miram rem narrant (direkte Rede)

Aliquando Nasica ad Quintum Ennium venit. Cum eum ab ostio quaesivisset, ancilla eius ei dixit Ennium domi non esse. At ille sensit illam Ennii iussu id dixisse. Paucis diebus post, cum Ennius ad eum venisset et eum ab ostio quaesivisset, Nasica se domi non esse clamavit. Cum ille autem se vocem eius cognoscere dixisset, Nasica eum hominem impudentem esse respondit; nam ancillam eius dixisse eum domi non esse et se ei credidisse, eum autem sibi ipsi non credere.

Amici miram rem narrant (indirekte Rede)

Nasica narravit se aliquando ad Quintum Ennium venisse. Cum eum ab ostio quaesivisset, ancillam eius ei dixisse Ennium domi non esse. At illum sensisse illam Ennii iussu id dixisse. Paucis diebus post, cum Ennius ad eum venisset et eum ab ostio quaesivisset, Nasicam se domi non esse clamavisse. Cum ille autem se vocem eius cognoscere dixisset, Nasicam eum hominem impudentem esse respondisse; nam ancillam eius dixisse eum domi non esse et se ei credidisse, eum autem sibi ipsi non credere.

Zum Inhaltsverzeichnis.