Übungstexte zu Lektion 12 ^

De brevitate vitae
Vita brevis, ars longa.

Aus dem Jupiterhymnus Senecas.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Diana cum in valle opacissima aestivo tempore fatigata apud fontem quendam lavaretur, Actaeon eundem locum petens ad refrigerandum se et canes, quos exercuerat feras persequens, in conspectum deae incidit. Ne loqui posset, in cervum ab ea est conversus. Itaque laceratus est a suis canibus. Fame coacta vulpes uvam sursum pendentem aspexit in alta vinea, ad quam pervenire volebat. Quoties hoc voluit, sursum attingere non potuit. Irata dicitur dixisse: Nolo te acerbam et immaturam. Et quasi nolens eam tangere abiit. Cornix sitiens accessit ad urnam dimidiam aquae et eam conabatur evertere. Sed quoniam fortiter stabat, non poterat eam movere. Quod cum videret, hunc dolum invenit: Sumens calculos misit in urnam, et ex multitudine calculorum aqua ex urna sursum porrecta est, et sic suam satiavit sitim. Alexander cognomen invicti assecutus continentiam Diogenis cynici vincere non potuit. Diogenes enim ita erat in paupertate positus, ut dolium haberet pro domo, cuius ostium ad solem semper dirigebat. Ad quem in sole iacentem cum rex Alexander accessisset, dixit, ut peteret a se, quidquid placeret. At ille: "Vellem prae ceteris," inquit "ut non stares inter me et solem." Et sic Alexander, qui omnes nationes bello vicit, ab illo paupere victus est. Etruscis in urbem ponte irrumpentibus Horatius extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit; ut patriam periculo imminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit. Cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt. Septimius Severus a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum Idibus Augustis. Qui etiam <bina> sestertia, quod nemo umquam principum fecit, militibus dedit. Dein firmatis, quas post tergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit.

Zum Inhaltsverzeichnis.