Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.
Cervus, cum ad fluvium venisset, videns cornua in aqua laudavit ea et vituperavit crura. Deinde, cum venatores eum persequerentur, dicitur pedibus celerrimis evasisse. Altero die silvam petens cornibus inter ramos implicatis captus est et, cum sibi mortem imminere videret, dixit: "Deteriora laudavi et utiliora vituperavi."
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis:
gratias tibi maximas Catullus
agit, pessimus omnium poeta;
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.
tanto ... quanto: so sehr ... wie Cum Hiero tyrannus ex Simonide quaesivisset, quid aut quale esset deus, is sibi unum diem deliberandi postulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret, cur ita faceret, "Quia, quanto diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior."
tanto ... quanto: so sehr ... wie; je ... umso
Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa. Has eius intemperies in maritum Alcibiades miratus interrogavit Socratem, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. "Quoniam", inquit Socrates "cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque petulantiam et iniuriam facilius feram." (Gell., Noct. Att. 1, 17)
Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur, "Quam multa non desidero!" inquit. (Cic., Tusc. disp. 5, 91)
Patria est, ubicumque est bene. Socrates, cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, "Mundanum" inquit; totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur. (Cic., Tusc. disp. 5, 108)
Socrates, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum. Mos autem erat Athenis, ut reus interrogaretur, quam meruisse se maxime confiteretur poenam. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit se meruisse, ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cottidianus publice praeberetur, qui honor apud Graecos maximus habetur. (Cic., de or. 1, 231)
In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent, qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum metum hominibus demeret: mortis et carceris. (Sen., epist. 24, 4)
Regula aurea:
Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris ! (ne feceris = noli facere; tu nicht !)
Zum Inhaltsverzeichnis.