Schatzfund (T) ^

Fundunterschlagung (T) ^

Der alte Euclio hat einen Goldtopf (aula) gefunden und will seinen Fund um jeden Preis vor seinen Mitmenschen verheimlichen. Gerade durch sein ängstliches Verhalten, indem er niemandem mehr traut, macht er den Sklaven des jungen Mannes Lykonides auf das Versteck des Goldtopfes aufmerksam. Lykonides hat seinerseits ein Problem, denn er wurde gerade - ohne dass Euklio es erfahren hätte - Vater durch Euklios Tochter. Inzwischen hat Euklio den Diebstahl des Goldtopfes bemerkt und verdächtigt nun alle (auch die Zuschauer) des Diebstahls.

EUCLIO: Perii, interii, occidi. Quo curram? Quo non curram? tene, tene! Quem? Quis? Nescio, nihil video, caecus eo atque equidem, quo eam aut ubi sim aut qui sim, nescio. Obsecro ego vos, mihi auxilio, oro, obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit. Quid ais tu? Tibi credere certum est, nam te esse bonum ex vultu cognosco. Quid est? Quid ridetis? Novi omnes, scio fures esse hic complures ...

Lykonides missversteht das Lamento des Euklio, indem er meint, Euklio habe gemerkt, dass er durch ihn Großvater geworden sei. Der auf Lykonides' Monolog folgende Dialog ist ein Beispiel, wie zwei Figuren aneinander vorbeireden, da sie nur ihr eigenes Problem sehen. Jeder spricht von 'ihr', Euklio von seiner 'aula', Lykonides von seinem Mädchen.

LYCONIDES: Quinam homo hic ante aedes nostras eiulans conqueritur maerens? Atque hic quidem Euclio est, ut opinor. Ego interii: palam est res; scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. Nunc mihi incertum est, abeam an maneam an adeam an fugiam? Quid agam? edepol nescio.
EUC. Quis homo hic loquitur? Ly. Ego sum, miser. EUC. immo ego sum, et misere perditus, cui tanta mala obtigerunt. LY. Animo bono es. EUC. Quo, obsecro, pacto esse possum? LY. Quia istud facinus, quod tuum sollicitat animum, id ego feci et fateor. EUC. Quid ego ex te audio? LY. Id, quod verum est. EUC. Quid ego de te demerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perderes liberos? LY. Deus mihi impulsor fuit, is me ad illam illexit. EUC. Quomodo? LY. Fateor peccavisse me et me culpam commeritum scio; advenio, ut animo aequo ignoscas mihi. EUC. Cur id ausus es facere, ut id, quod non tuum esset, tangeres? LY. Quid vis fieri? Factum est illud: fieri infectum non potest. Deos credo voluisse; nam nisi vellent, non fieret, scio. EUC. At ego deos credo voluisse, ut apud me te in vinculis enecem. LY. Ne istud dixeris! EUC. Quid ergo meam me invito tetigisti? LY. Quia vini vitio atque amoris feci. EUC. Homo audacissime, nimis vile est vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere, quod libeat, licet. Tu illam sciebas non tuam esse: non attingi oportuit. LY. Ergo, quia sum tangere ausus, haud causificor, quin eam ego habeam potissimum. EUC. Tune habeas me invito meam? LY. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. Quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. EUC. Nisi refers - LY. Quid tibi ego referam? EUC. quod surripuisti meum. LY. Surripio ego tuum? unde? aut quid id est? EUC. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessus es mihi te abstulisse. LY. Neque edepol ego dixi neque feci. ... Vivamus, mea Lesbia, atque amemus
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis!
Soles occidere et redire possunt:
nobis, cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

Gaudeamus igitur (T)

Quam multos scriptores rerum gestarum suarum Alexander Magnus secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum ad Achillis tumulum astitisset: "O fortunate" inquit "adulescens, qui tuae virtutis praeconem Homerum inveneris!" Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset.

Zum Inhaltsverzeichnis.