Zur Bedeutung der Libri Sibyllini
In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: Anus hospita atque incognita Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa ... tres libros ex novem deurit et, utrum reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam, postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrarium conditi 'Sibyllini' appellati; ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

Zum Inhaltsverzeichnis.