Texte ^ (Ü)
Hier finden Sie einige Texte aus dem prüfungsrelevanten
Skriptum von Dr.
Weidmann (mit
Übersetzung;
Inhalt links unten). Wenn Sie das Dokument erweitern wollen, senden Sie mir bitte Ihren Übersetzungsbeitrag
(
e-mail).
Homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant. Prometheus autem ignem detulit in terras hominibusque monstravit, quomodo cinere obrutum servarent. Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis et aquilam apposuit, quae iecur eius exederet; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Hanc aquilam post triginta annos Hercules interfecit eumque liberavit.
Pelias rex, ut vidit Iasonem tam acceptum esse omnibus hominibus, veritus est, ne sibi iniurias faceret et se regno eiceret. Dixit Iasoni Colchis pellem inauratam arietis esse dignam eius virtute; ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur.
Medea, Aeetae et Idyiae filia, cum ex Iasone filios Mermerum et Pheretem procrea(vi)sset summaque concordia viverent, obiciebatur illi hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon, rex Corinthius, filiam suam minorem Creusam dedit uxorem. Medea, cum vidit se erga Iasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam, coronam ex venenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit novercae dare. Creusa munere accepto cum Iasone et Creonte conflagravit. Medea ubi regiam ardere vidit, natos suos ex Iasone, Mermerum et Pheretem, interfecit et profugit Corintho.
Minos, Iovis et Europae filius, cum Atheniensibus belligeravit;
cuius filius Androgeus in pugna est occisus. Qui posteaquam
Athenienses vicit, vectigales
Minois esse coeperunt. Instituit
autem, ut anno unoquoque septenos
liberos Minotauro ad epulandum mitterent.
Theseus posteaquam a Troezene venit et audiit, quanta calamitate
civitas afficeretur, voluntarie
se ad Minotaurum iturum pollicitus est. Quem pater cum mitteret, praedixit
ei, ut, si victor reverteretur, vela candida in nave haberet (qui autem
ad Minotaurum mittebantur, velis atris navigabant).
Theseus, posteaquam Cretam venit, ab Ariadna, Minois filia, est adamatus,
adeo ut fratrem proderet et hospitem
servaret; ea enim Theseo monstravit
labyrinthi exitum.
Quo Theseus cum introisset et Minotaurum
interfecisset, Ariadnae monitu licium
revolvendo foras
est egressus eamque, quod fidem
illi dederat, in coniugio secum
habiturus avexit.
Theseus in insula Dia tempestate
retentus cogitavit,
si Ariadnam in patriam portasset, sibi
opprobrium futurum; itaque in
insula dormientem reliquit;
quam Liber amans
inde sibi in coniugium abduxit. Theseus autem cum navigaret,
oblitus est atra
vela mutare.
Itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro esse consumptum
in mare se praecipitavit; ex quo
Aegaeum pelagus est dictum.
Phaedra, Thesei uxor, Hippolytum privignum
suum adamavit; quem cum non potuisset
ad suam perducere voluntatem, tabellas
scriptas ad suum virum misit, se ab Hippolyto compressam
esse, seque ipsa suspendio necavit.
Et Theseus re audita filium suum moenibus
excedere iussit et optavit
a Neptuno patre filio suo exitium.
Itaque cum Hippolytus equis iunctis
veheretur, repente
e mari taurus apparuit,
cuius mugitu equi expavefacti
Hippolytum distraxerunt vitaque
privaverunt.
Felix qui potuit boni
fontem visere lucidum;
Felix qui potuit gravis
terrae solvere vincula.
Quondam funera coniugis
vates Threicius gemens
postquam flebilibus modis
silvas currere mobiles,
amnes stare coegerat,
iunxitque intrepidum latus
saevis cerva leonibus,
nec visum timuit lepus
iam cantu placidum canem,
cum flagrantior intima
fervor pectoris ureret,
nec, qui cuncta subegerant,
mulcerent dominum modi,
immites superos querens
infernas adiit domos.
Illic blanda sonantibus
chordis carmina temperans,
quidquid praecipuis deae
matris fontibus hauserat,
quod luctus dabat impotens,
quod luctum geminans amor,
deflet Taenara commovens
et dulci veniam prece
umbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus novo
captus carmine ianitor,
quae sontes agitant metu
ultrices scelerum deae
iam maestae lacrimis madent.
Non Ixionium caput
velox praecipitat rota
et longa siti perditus
spernit flumina Tantalus.
Vultur dum satur est modis,
non traxit Tityi iecur.
Tandem "Vincimur" arbiter
umbrarum miserans ait,
"donamus comitem viro
emptam carmine coniugem.
Sed lex dona coerceat,
ne, dum Tartara liquerit,
fas sit lumina flectere."
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
Orpheus Eurydicem suam
vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit,
quicumque in superum diem
mentem ducere quaeritis.
Nam qui Tartareum in specus
victus lumina flexerit,
quidquid praecipuum trahit,
perdit, dum videt inferos.
Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum vagaretur ac diceret, se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Alexandrum Parim se esse simulans talum, quem mortalem habuisse dicitur, sagitta percussit et occidit. Achille occiso ac sepulturae tradito Aiax postulavit a Danais, ut arma sibi Achillis darent; quae ei abiurgata sunt ab Agamemnone et Menelao et Ulyxi data. Aiax igitur per insaniam pecora sua et se ipsum occidit.
Achivi cum per decem annos Troiam capere non possent, Epeus monitu Minervae equum mirae magnitudinis ligneum fecit; eoque sunt collecti fortissimi Achivi. In equo scripserunt: DANAI MINERVAE DONO DANT castraque transtulerunt Tenedo. Id Troiani cum viderunt, arbitrati sunt hostes abisse. Priamus equum in arcem Minervae duci imperavit; Cassandra autem cum vociferaretur inesse hostes, fides ei habita non est. Cum Troiani igitur equum in arce posuissent et ipsi lusu atque vino lassi obdormissent, Achivi ex equo aperto exierunt et portarum custodes occiderunt sociosque signo dato receperunt et Troia sunt potiti.
Dionysus Midae regi potestatem dedit, ut, quidquid vellet, peteret a se. Midas autem petivit, ut, quidquid tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quidquid tetigerat aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petivit a Dionyso, ut sibi speciosum donum eriperet. Quem Dionysus iussit in flumine Pactolo se abluere. Cuius corpus aquam cum tetigisset, facta est colore aureo.
Dionysius Siciliae tyrannus, cum fanum Proserpinae spoliavisset, navigabat
Syracusas; isque cum secundissimo vento cursum teneret, ridens "Videtisne,"
inquit "amici, quam bona navigatio sacrilegis a dis immortalibus detur?"
Idem, cum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis
Olympii, aureum ei detraxit amiculum, quo Iovem ornaverat tyrannus Gelo,
atque etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum,
eique laneum pallium iniecit; id esse ad omne anni tempus aptum.
Captis Syracusis Marcellus, qui urbem expugnaverat, eximia Archimedis prudentia delectatus, edixit, ut capiti illius parceretur. At ille, dum animo et oculis in terra defixis formas circulorum describit, protexit manibus pulverem et militi, qui praedandi causa domum irruperat, "Noli", inquit, "obsecro, disturbare circulos meos", ac obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit.
Augustus Caesar affectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram. Aiacem tragoediam scripserat eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat. Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax. Et ille: "In spongiam" inquit "incubuit."
Qui se laudari gaudet verbis subdolis,
vere dat poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet celsa residens arbore,
vulpes, ut vidit, blande sic coepit loqui:
"O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decorem corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret""
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
Hac re probatur, quantum ingenium polleat;
virtute semper praevalet sapientia.
comesse = comedere
Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem: tum natos suos
interrogavit, an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
Novissime indignata dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
Rustico cuidam erat canis optimus, cui non poterat evadere praeda, dum fuit iuvenis. Cum senuisset, caruit levitate pedum et dentibus nec poterat praedam capere. Cum ob hoc a domino suo verberaretur, ait: "O quot bona in iuventute mea feci, quae nunc data sunt oblivioni!"
Leo iam deficiens languorem fingebat; itaque ceterae bestiae ad eum visitandum
in speluncam introibant. Ibi autem leo eos continuo comedit. Vulpes vero
veniens ante speluncam stetit et salutavit eum. Interrogata autem a leone:
"Quare non intrasti?", respondit: "Quoniam video introeuntium
vestigia, exeuntium autem non video."
Columbae, cum saepe fugerent milvum, accipitrem fecerunt sibi rectorem sperantes se sub eo tutiores fore. At ille singulas devorare coepit. Tunc una ex illis ait: "Levius fuit nobis molestiam portare milvi. Sed digne hoc patimur, quia nos talia commisimus."
Pygmalion ... sine coniuge caelebs
vivebat thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
nulla potest, operisque sui concepit amorem.
Virginis est verae facies, quam vivere credas ...
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
et credit tactis digitos insidere membris ...
Nach einer Feier zu Ehren der Venus kehrt Pygmalion nach Hause zurück.
Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;
admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
temptatum mollescit ebur (de)positoque rigore
subsidit digitis ceditque ...
Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
rursus amans rursusque manu sua vota retractat;
corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
Tum vero Paphius plenissima concipit heros
verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
ore suo non falsa premit dataque oscula virgo
sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
attollens pariter cum caelo vidit amantem.
Solon neminem, dum adhuc viveret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum diem ancipiti fortunae subiecti essemus. - Idem, cum ex amicis quendam graviter maerentem vidisset, eum in arcem perduxit et hortatus est, ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret; quod ut factum animadvertit, "Cogita nunc tecum," inquit "quam multi luctus sub his et olim fuerint et hodie versentur et insequentibus saeculis sint futuri."
Pythagorae tanta veneratio ab auditoribus tributa est, ut (ea), quae ab eo audierant, in disputationem deducere nefas existimarent; quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant: ipsum dixisse.
Plato, discipulus Socratis, praedicavit tum demum beatum terrarum orbem futurum esse, cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.
Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, abduxit legatos ad cenam; iis apposuit tantum, quantum satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent eum, ut pecuniam acciperet, "Quid? Vos hesterna" inquit "cenula non intellexistis me pecunia non egere?" Quos cum tristiores vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur.
Sic ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: Finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de dis immortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. His rebus instructus semper est in voluptate. Neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam dolorum.
Lucretia, cuius virilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus sortitus est (!?), a Sexto Tarquinio per vim stuprum pati coacta, cum gravissimis verbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod veste tectum attulerat, interemit.
Arx Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli ... tanto silentio in summum evaserunt, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem excitarent. Anseres non fefellerunt, quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen parcebatur. Quae res saluti fuit; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui iam in summo constiterat, umbone ictum deturbat.
Hannibal, sex et viginti annos natus, imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Postea ad Alpes venit, quas nemo umquam cum exercitu ante eum transierat; ibi effecit, ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere.
Instante adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum erat, ad militiam paravit, quos voluntarios appellavit. Armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Emit et Germanorum auxilia contra Germanos. Omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. ... Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit.
Cum insurrexissent gentes immanitate barbarae, multitudine innumerabiles et in Quadorum fines progressus exercitus circumventusque ab hostibus propter aquarum penuriam sitis periculum sustineret, ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos in fugam coegerit.
Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu iuvenis statura procerus ad Severinum advenerat. Qui cum se, ne humillimae tectum cellulae suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti: "Vade" inquit "ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus!"
DE ILLA ECCLESIA IN QUA CRUX DOMINI HABETUR. Ceterum de celeberrima eiusdem civitatis rotunda, mirae magnitudinis, lapidea ecclesia silere non debemus; quae ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus, triplex super illos altius sublimata, rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur camara. Haec arcibus suffulta grandibus inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium, vel ad inhabitandum vel etiam ad exorandum dominum, aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et valde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur recondita lignea, quae similiter ligneo supercluditur operculo; in quo illud salutare habetur reconditum crucis lignum, in quo noster salvator pro humani salute generis suspensus passus est.
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant. Interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem, ligna adicientes et id conservantes alios adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates.
Est Moscowiae quidam Alemannus faber ferrarius, cognomento Iordanus, qui duxerat uxorem Rutenam. Ea cum apud maritum aliquamdiu esset, hunc ex occasione quadam amice sic alloquitur: "Cur me, coniunx carissime, non amas?" Respondet maritus: "Ego vero te vehementer amo." "Nondum", inquit, "signa habeo amoris." Quaerebat igitur maritus, qualia signa vellet. Cui uxor "Numquam", ait "me verberasti". "Mihi sane verbera", inquit maritus, "non videbantur signa amoris, sed tamen nec hac parte deero." Atque ita non multo post crudelissime eam verberavit.
Interea desperatis paene Francorum rebus puella sedecim annos nata, nomine Iohanna, pauperis agricolae filia, cum porcos custodiret, divino afflata spiritu ad praefectum proximi oppidi se confert ductoresque petiit, qui sibi ad dalphinum iter demonstrent. Quaerit praefectus itineris causam. Illa habere se dixit divina mandata, quae ad illum perferat, sibi et regno salutaria. Ridet praefectus amentemque putans spernit. Instantem multis pertemptat modis. Fit mora plurium dierum, si forte mutaret puella propositum aut aliquid in ea reperiretur indignum. At ubi constans et immutabilis nulliusque conscia turpitudinis inventa est "Quid scio" inquit praefectus "an haec dei voluntas sit? Saepe regnum Franciae divina servavere praesidia. Forsitan et nostris diebus aliquid in caelo pro nostra salute ordinatum est, quod per feminam patefiat." Selectisque tribus spectatae fidei servis puellam ad dalphinum ducendam commendavit. ...
Res aliquamdiu in consilio diversis sententiis agitata est. Alii captam mente puellam, alii daemonio illusam, alii divino spiritu plenam putabant: regnum Franciae saepe divinitus esse adiutum; nunc quoque per virginem, quam deus mitteret, posse defendi idque fragili commissum sexui, ne Franci suo more superbientes in sua virtute confidant; nec vesanam puellam quoquo modo putandam, cuius consilia sensu plena essent.
Vicit haec sententia et dux femina belli facta est. Allata sunt arma, adducti equi. Puella ferociorem ascendit et ardens in armis, hastam vibrans saltare, currere atque in gyrum se vertere coegit equum. Quod cum proceres advertissent, nemo inventus est, qui ducatum feminae contempserit. Nobilissimus quisque assumptis armis percupide sectatus est virginem. Quae paratis omnibus itineri se commisit. ...
Constat virginem in bello captam esse ac decem milibus aureis venditam Anglicis Rhotomagumque ductam, quo in loco diligenter examinata est, an sortilegiis an daemonio uteretur an quidquam de religione prave sentiret. Nihil inventum est emendatione dignum nisi virile indumentum, quo illa utebatur. Neque hoc ultimo supplicio dignum censuerunt. Retrusa est in carcerem adiecta necis poena, si amplius viriles vestes indueret. ... Credibile est vivente virgine, quamvis capta, Anglicos numquam se satis tutos existimavisse, qui tot proeliis ab ea superati fuissent; timuisse fugam ac praestigia atque idcirco necis causam quaesivisse. Iudices ubi puellam viri habitum recepisse cognoverunt ... igni damnaverunt; quem ipsa constanti et impavido pertulit animo. Cineres eius, ne honori aliquando essent, in Sequanam fluvium proiecerunt.
Regi Leiri natae sunt tantummodo
tres filiae, vocatae Gonorilla, Regau, Cordeilla. Pater eas miro
amore, sed magis iuniorem, videlicet
Cordeillam, diligebat; cumque in senectutem
vergere coepisset, cogitavit regnum
suum ipsis dividere easque talibus maritis
copulare, qui easdem cum regno haberent.
Sed ut sciret, quae illarum parte regni potiore
dignior esset, adiit singulas, ut interrogaret, quae ipsum magis diligeret.
...
Interrogante igitur illo Gonorilla prius numina
caeli testata est ipsum sibi maiori
dilectioni esse quam animam, quae
in corpore suo degebat. Deinde Regau,
quae secunda erat, exemplo sororis suae benevolentiam
patris allicere volens iure
iurando respondit se illum super omnes creaturas diligere. At Cordeilla
iunior, cum intellexisset eum praedictarum
adulationibus acquievisse,
temptare illum cupiens aliter respondit:
"Est usquam, pater mi, filia, quae patrem suum plus quam patrem praesumat
diligere? Non reor equidem
ullam esse, quae hoc fateri audeat,
nisi iocosis verbis veritatem celare
nitatur. Nempe
ego dilexi te semper ut patrem et adhuc a proposito
meo non divertor. Etsi ex me magis
extorquere insistis,
audi certitudinem amoris, quem
adversum te habeo et interrogationibus
tuis finem impone. Etenim quantum habes, tantum vales tantumque te diligo."
Nec mora, consilio procerum
regni dedit praedictas duas puellas duobus ducibus. Contigit
deinde, quod Aganippus, rex Francorum, audita fama pulchritudinis Cordeillae,
continuo nuntios suos ad regem direxit
rogans, ut ipsa sibi in matrimonium traderetur. At pater in ira adhuc perseverans
respondit se illam libenter daturum,
sed sine terra et pecunia; regnum namque suum cum omni auro
et argento Gonorillae et Regau,
puellae sororibus, distribuerat.
... Denique confirmato foedere
mittitur Cordeilla ad Galliam et Aganippo nubit.
Post multum vero temporis, ut Leir torpere
coepit senio, insurrexerunt
in illum praedicti duces, quibus Britanniam cum filiabus diviserat; abstulerunt
autem ei regnum regiamque potestatem. ... Gonorilla, filia eius, indignata
ob multitudinem militum eius iussit patrem obsequio
XX militum contentum esse. Unde
ille iratus petivit Regau, alteram filiam; sed et illa in indignationem
versa praecepit patri cunctos socios deserere
praeter quinque, qui ei obsequium praestarent.
At cum rex in memoriam pristinae
dignitatis reductus esset, detestando
miseriam, in quam redactus erat,
cogitare coepit se iuniorem filiam trans oceanum exegisse.
Sed dubitabat ipsam nihil velle sibi facere, quia eam tam ingloriose
in matrimonium dedisset. Indignans
tamen miseriam suam diutius ferre, transfretavit
ad Gallias, ubi filia eius erat. Exspectans autem extra urbem misit ei
nuntium suum, qui indicaret ipsum
in tantam miseriam collapsum, et
quia non habebat, quid comederet vel
indueret, misericordiam illius petebat.
Quo indicato commota est Cordeilla et flevit. Tunc illa nuntio praecepit,
ut patrem balnearet, indueret, foveret.
...
Interea misit Aganippus legatos per universam Galliam ad colligendum
exercitum, ut auxilio suo regnum Britanniae Leiri, socero
suo, reddere laboraret. Quo facto duxit secum Leir filiam et collectam
multitudinem in Britanniam pugnavitque cum generis
et triumpho potitus est.
Verum apud Viennam parvum flumen est nomine Vienna; ab eoque dictum
oppidum putant. At sive flumen a civitate sive civitas a flumine vocabulum
trahat, id mihi non est exploratum. Vero tamen similius id videtur (ea),
quae digniora sunt, vilioribus dare nomina; quippe Vienna, de qua sermo
est, non tam fluvius est quam torrens, indignus, a quo nomen insignis urbs
assumeret. ...
Incredibile videri potest, quot victualia per dies singulos in civitatem
ingeruntur. Ubi advesperascit, nihil venale ex his invenies.
Ceterum in tanta et tam nobili civitate multa enormia sunt. Die noctuque
rixae ad modum proelii geruntur; nunc artifices contra studentes, nunc
curiales in artifices, nunc isti opifices adversus alios arma sumunt. Rara
celebritas sine homicidio peragitur, frequentes caedes committuntur. Ubi
rixa est, non sunt, qui dividant contendentes, neque magistratus neque
principes custodiam, ut pax esset, ad tanta mala adhibent.
Vinum domi vendere nihil existimationi officit, omnes fere cives vinarias
tabernas colunt. Plebs ventri dedita, vorax, quidquid hebdomada manu quaesivit,
id die festo totum absumit. Lacerum et incompositum vulgus; meretricum
maximus numerus. Raro mulier est uno contenta viro. Nobiles, ubi ad cives
veniunt, uxores eorum ad colloquium secretum trahunt; viri allato vino
domo abeunt ceduntque nobilibus. Plurimaeque puellae patribus insciis viros
sibi deligunt. Viduae intra tempora luctus ex arbitrio suo nubunt. Pauci
in civitate sunt, quorum proavos vicinia noverit; rarae familiae vetustae,
advenae aut inquilini fere omnes. Mercatores divites senio confecti puellas
in matrimonium ducunt easque brevi dimittunt viduas.
Captatores hereditatum multi, qui senibus blandientes scribi heredes
sese curant. Aiunt et mulieres esse admodum multas, quae viros graves uxoribus
veneno auferunt.
Vivunt praeterea sine ulla scripta lege; mores aiunt se tenere vetustos,
quos saepe ad suum sensum vel adducunt vel interpretantur. Ius admodum
venale est; qui possidunt, sine poena peccant; pauperes atque nudos ab
amicis iudicia plectunt. Iuramenta, quae publica sunt, tenaciter observant;
quod negari iuratum potest, nullam vim habet.
Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia; secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur; tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis; quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones; quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit; sexta geometria, quae mensuras dimensionesque complectitur; septima astronomia, quae continet legem astrorum.
Zum Inhaltsverzeichnis.