Test vom 4. 6. 2007 (Dig. 41, 2, 2, 3) ^   >


1) Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum    (Ü)   

2) Neratius dicit nos solo animo non posse acquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio.    (Ü)   

3) Itaque si thesaurum in fundo tuo positum (esse) scias, continuo (thesaurum) possides, simulatque possidendi animum habes.    (Ü)   

4) Quod enim deest naturali possessioni, id animus implet.    (Ü)   

5) Alii putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thesaurum cepisse, quamvis nesciat (thesaurum) in fundo esse.    (Ü)   

6) Id non est verum.    (Ü)   

7) Nam is, qui nescit, non possidet thesaurum, quamvis fundum possideat.    (Ü)   

8) Sed, etsi sciat, non capit longa possessione, quia scit (thesaurum) alienum esse.    (Ü)   

9) (Freiwillig) Quidam putant Sabini sententiam veriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si (thesaurus) loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra: quibus consentio.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2009 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 5. 6. 2025