<
Test vom 17. 12. 2007 (Dig. 18, 1, 9, pr.-1)
^
 
>
1) Ulpianus libro duodetricesimo ad Sabinum
(Ü)
2) In venditionibus et emptionibus consensum debere intercedere palam est.
(Ü)
3) Sive in ipsa emptione sive in pretio (emptor et venditor) dissentiunt, emptio imperfecta est.
(Ü)
4) Si igitur ego me fundum Cornelianum emere putarem, tu mihi te vendere Sempronianum putares, quia in corpore dissensimus, emptio nulla est.
(Ü)
5) Idem est, si ego me Stichum emere putavi, tu te Pamphilum absentem vendere putavisti.
(Ü)
6) Nam cum in corpore dissentiatur, apparet nullam esse emptionem.
(Ü)
7) Plane si in nomine dissentiamus, de corpore autem constet, nulla dubitatio est, quin valeat emptio et venditio.
(Ü)
8) Nihil enim facit error nominis, cum de corpore constat.
(Ü)
URL dieses Dokuments:
latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2010
(
Favorit
)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente
(
Favorit
)
Zur
Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von
Clemens Weidmann
Letzte Änderung:
5. 6. 2025