Test vom 2. 6. 2008 (Dig. 41, 1, 5, 2-4) ^   >


1) Gaius libro secundo rerum cottidianarum    (Ü)   

2) Apium natura fera est.    (Ü)   

3) Itaque apes, quae in arbore nostra consederint, antequam a nobis alveo concludantur, non nostrae esse intelleguntur.    (Ü)   

4) Ideo si alius eas concluserit, earum dominus est.    (Ü)   

5) Favos quoque sine furto quilibet possidere potest.    (Ü)   

6) Sed qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is providerit, iure prohiberi, ne ingrederetur.    (Ü)   

7) Examen, quod ex alveo nostro evolaverit, eo usque nostrum esse intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est.    (Ü)   

8) Alioquin occupantis fit.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2011 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025