Test vom 4. 6. 2009 (Inst. 1, 5 - gekürzt) ^   >


1) Libertini sunt, qui ex iusta servitute manumissi sunt.    (Ü)   

2) Manumissio autem est datio libertatis.    (Ü)   

3) Nam quamdiu quis in servitute est, potestati alienae subiectus est.    (Ü)   

4) Manumissus autem liberatur potestate.    (Ü)   

5) Haec res a iure gentium originem sumpsit.    (Ü)   

6) Nam iure naturali omnes liberi nascebantur nec erat nota manumissio, cum servitus esset incognita.    (Ü)   

7) Sed postquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis.    (Ü)   

8) Cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium tria genera hominum esse coeperunt: liberi et servi et libertini, qui desierant esse servi.    (Ü)   

9) Servi autem multis modis manumitti solent.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2013 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 5. 6. 2025