Test vom 17. 12. 2009 (Dig. 47, 2, 14, 17 - gekürzt) ^   >


1) Si epistula, quam ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat?    (Ü)   

2) Primum quaerendum est, cuius sit epistula, utrum eius, cui missa est, an eius, qui misit.    (Ü)   

3) Si epistulam dedi procuratori eius, statim ipsius facta est, ad quem misi.    (Ü)   

4) Si vero ita eam misi, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere dominium.    (Ü)   

5) Quis ergo furti agit?    (Ü)   

6) Is, ad cuius utilitatem pertinebant ea, quae scripta sunt.    (Ü)   

7) Et ideo quaeri potest, an etiam is, cui data est, furti agere possit.    (Ü)   

8) Si interfuit eius epistulam reddere, furti habet actionem.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2014 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025