Test vom 7. 6. 2010 (Dig. 47, 2, 46, pr. - gekürzt) ^   >


1) Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum    (Ü)   

2) Inter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiva, tamen furti remanere actionem adversus furem.    (Ü)   

3) Proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, viget furti actio.    (Ü)   

4) Sed nec manumissio furti actionem exstinguit.    (Ü)   

5) Nec enim dissimilis est morti manumissio.    (Ü)   

6) Apparet itaque, qualiterqualiter domino sit servus subtractus, tamen superesse adversus furem furti actionem; eoque iure utimur.    (Ü)   

7) Competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afuit.    (Ü)   

8) Hoc idem in condictione quoque placet.    (Ü)   

9) Nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione exstincta.    (Ü)   

10) (freiwillig) Hoc idem dicendum est, si res in potestatem hostium pervenerit.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2015 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025