Test vom 18. 12. 2014 (Dig. 47, 2, 36, pr.-1; gekürzt) ^   >


1) Ulpianus libro quadragesimo primo ad Sabinum    (Ü)   

2) Qui servo persuasit, ut fugeret, fur non est.    (Ü)   

3) Nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, ...    (Ü)   

4) ... non magis quam si ei persuasit, ut se praecipitaret.    (Ü)   

5) Haec enim furti non admittunt actionem.    (Ü)   

6) Sed si alius ei fugam persuasit, ut ab alio subriperetur, furti tenetur is, qui persuasit, quasi consilio eius furtum factum sit.    (Ü)   

7) Pomponius scripsit eum, qui persuasit, interim furti non teneri;    (Ü)   

8) tum autem furti tenetur, cum quis fugitivi fur esse coeperit, quia consilio eius furtum factum esse videtur.    (Ü)   

9) Item placuit eum, qui filium furtum facientem adiuvat, furti teneri, quamvis ipse furti actione non conveniatur.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2024 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025