Test vom 17. 12. 2015 (Dig. 41,1,5,5; gekürzt) ^   >


1) Gaius libro secundo rerum cottidianarum    (Ü)   

2) Columbarum fera natura est.    (Ü)   

3) Nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent.    (Ü)   

4) Nam et apes idem faciunt, quarum fera natura est.    (Ü)   

5) Cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas eant et redeant.    (Ü)   

6) Ipsorum feram esse naturam nemo negat.    (Ü)   

7) In his autem animalibus, quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ...    (Ü)   

8) ..., ut eo usque nostra esse intellegantur, donec revertendi animum habeant.    (Ü)   

9) Si vero desierint revertendi animum habere, desinunt nostra esse et fiunt occupantium.    (Ü)   

10) Intelleguntur autem desiisse revertendi animum habere tunc, cum revertendi consuetudinem deseruerint.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2026 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025