Test vom 14. 12. 2017 (Dig. 41,1,5,5-7pr.; gekürzt) ^   >


1) Gaius libro secundo rerum cottidianarum    (Ü)   

2) Columbarum fera natura est.    (Ü)   

3) Nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolant et revolant.    (Ü)   

4) Nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam.    (Ü)   

5) Gallinarum autem non est fera natura.    (Ü)   

6) Itaque, si quolibet modo gallinae meae turbatae adeo longius evolaverint, ut ignorem, ubi sint, tamen in meo dominio tenentur.    (Ü)   

7) Qua de causa is furti mihi tenetur, qui eas lucrandi animo apprehendit.    (Ü)   

8) Item ea, quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt.    (Ü)   

9) Ita enim fit, ut et liberi homines in servitutem deducantur.    (Ü)   

10) Qui tamen, si evaserint hostium potestatem, recipiunt pristinam libertatem.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2030 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025