Test vom 6. 6. 2019 (Dig. 18,1,pr.-1 [gekürzt]) ^   >


1) Paulus libro tricesimo tertio ad edictum.    (Ü)   

2) Origo emendi vendendique a permutationibus coepit.    (Ü)   

3) Olim enim non erat nummus.    (Ü)   

4) Neque aliud merx, aliud pretium vocabatur.    (Ü)   

5) Sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat.    (Ü)   

6) Nam plerumque evenit, ut, quod alteri superest, alteri desit.    (Ü)   

7) Sed an sine nummis venditio dici possit, dubitatur, veluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem.    (Ü)   

8) Sabinus et Cassius esse emptionem et venditionem putant.    (Ü)   

9) Nerva et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse.    (Ü)   

10) Nam ut aliud est vendere, aliud emere, alius emptor, alius venditor, sic aliud est pretium, aliud merx, ...    (Ü)   

11) ... quod in permutatione discerni non potest, uter emptor, uter venditor sit.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2033 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025