Test vom 16. 12. 2021 (Inst. 2,12, leicht abgeändert) ^   >


1) Non omnibus licet facere testamentum.    (Ü)   

2) Hi enim, qui alieno iuri subiecti sunt, testamenti faciendi ius non habent.    (Ü)   

3) Quamvis parentes iis permiserint, tamen iure testari non possunt, ...    (Ü)   

4) ... exceptis militibus, qui in potestate parentum sunt.    (Ü)   

5) His de eo, quod in castris acquisiverunt, permissum est testamentum facere.    (Ü)   

6) Itaque, si fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinet hoc ad eum, quem heredem reliquerunt.    (Ü)   

7) Si vero intestati decesserunt, ad patrem eorum iure communi pertinet.    (Ü)   

8) Ex hoc autem intellegere possumus parentes id, quod filius in castris acquisiverit, adimere non posse.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2039 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025