Test vom 2. 6. 2022 (Inst. 3,23, leicht abgeändert) ^   >


1) Emptio et venditio contrahitur, ubi de pretio convenerit, ...    (Ü)   

2) ... licet nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data sit.    (Ü)   

3) Nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractae.    (Ü)   

4) Sed antequam arra datur, paenitentiae locus est ...    (Ü)   

5) ... et potest emptor vel venditor sine poena ab emptione recedere.    (Ü)   

6) Ita tamen impune recedere licet, nisi iam arrae nomine aliquid sit datum.    (Ü)   

7) Fieri autem potest, ut arra data emptor vel venditor recuset adimplere contractum.    (Ü)   

8) Si emptor est, perdit (id) quod dedit.    (Ü)   

9) Si vero venditor (est), duplum restituere compellitur.    (Ü)   

10) Pretium autem constitui oportet.    (Ü)   

11) Nam nulla emptio sine pretio esse potest.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2040 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025