Test vom 15. 12. 2022 (Inst. 3,1, leicht abgeändert) ^   >


1) DE HEREDITATIBUS, QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR    (Ü)   

2) Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit aut non iure fecit.    (Ü)   

3) Intestatorum autem hereditates primum ad suos heredes pertinent.    (Ü)   

4) Sui autem heredes vocantur, qui in potestate morientis fuerunt, veluti filius vel filia.    (Ü)   

5) Nec interest, utrum sint naturales liberi an adoptivi.    (Ü)   

6) Quibus connumerantur etiam ii, qui non ex iustis matrimoniis sunt procreati.    (Ü)   

7) Minus autem iuris habent adoptivi filii quam naturales.    (Ü)   

8) Nam naturales emancipati gradum liberorum retinent, licet iure civili perdant;    (Ü)   

9) Adoptivi vero emancipati perdunt gradum liberorum.    (Ü)   

10) Et recte: naturalia enim iura civilis ratio perimere non potest.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2041 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025