Test vom 15. 12. 2023 (Inst. 2,10, gekürzt und leicht geändert) ^   >


1) Iustas nuptias inter se cives Romani contrahunt, ...    (Ü)   

2) ... sive patresfamilias sint sive filiifamilias, ...    (Ü)   

3) ... dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt.    (Ü)   

4) Unde quaesitum est, an furiosi filia nubere possit.    (Ü)   

5) Ergo non omnes nobis uxores ducere licet.    (Ü)   

6) Inter eas enim personas, quae parentum vel liberorum locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, ...    (Ü)   

7) ... veluti inter patrem et filiam.    (Ü)   

8) Etiamsi per adoptionem parentum vel liberorum loco sibi esse coeperint, non possunt inter se matrimonio iungi.    (Ü)   

9) Id ius etiam dissoluta adoptione manet.    (Ü)   

10) Itaque eam, quae tibi per adoptionem filia esse coeperit, non potes uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.    (Ü)   

URL dieses Dokuments: latein.univie.ac.at/iustest.php?test=2043 (Favorit)
URL (Link) aller in den Fenstern gezeigten Dokumente (Favorit)
Zur Lateinhomepage
Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann
Letzte Änderung: 9. 4. 2025