Evangelische Theologie (Ü^

Doctorandi reverendi !

Dissertatione composita nos adistis, ut vos eo honore, quem appetistis, in hoc sollemni consessu ornemus.

Sed prius fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas et nos speramus vos fore.

Spondebitis igitur:

Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini !

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego, N. N., promotor legitime constitutus vos N. N., ... ex decreto ordinis mei theologiae evangelicae doctores creo, creatos renuntio omniaque theologiae doctorum iura ac privilegia in vos confero in eiusque rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado.