Rechtswissenschaften (Ü^

Examinibus, doctorandi clarissimi, quae ad eorum, qui in iure doctoris nomen atque honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis nos adistis, ut vos eo honore, quem appetistis, in hoc sollemni consessu ornemus.

Sed prius fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinebitis, et nos speramus vos fore.

Spondebitis igitur:

Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini !

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego, N. N., promotor legitime constitutus vos N. N., ... ex decreto ordinis mei iuris doctores creo, creatos renuntio omniaque iuris doctorum iura ac privilegia in vos confero in eiusque rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado.