Katholische Theologie (Ü^

Doctorandi clarissimi !

Dissertatione composita et examinibus, quae ad eorum, qui in sanctissima theologia doctoris nomen atque honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis nos adistis, ut vos eo honore, quem appetistis, in hoc sollemni consessu ornemus.

Sed prius fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinebitis, et nos speramus vos fore.

Spondebitis igitur:

Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini !

Itaque iam nihil impedit, quominus summos honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego, N. N., promotor legitime constitutus vos N. N., ... ex decreto ordinis mei sanctissimae theologiae doctores creo, creatos renuntio omniaque sanctissimae theologiae doctoris iura et privilegia, quae auctoritate tam civili quam pontifica huic academicae dignitati concessa sunt vel concedentur, in vos confero in eiusque rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado. Vestrum nunc erit, locum, ad quem bonarum artium studio evecti estis, iisdem artibus tueri, rei tum christianae tum publicae, litterarum, ordinis denique in quem adlecti estis, utilitatem, incrementum, decus promovere.