Medizin (Ü) ^
Examinibus, doctorandi clarissimi, quae ad eorum, qui in arte medica doctoris nomen atque honores consequi student, doctrinam et facultatem explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis nos adistis, ut vos eo honore, quem appetistis, in hoc sollemni consessu ornemus.
Sed prius fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinebitis, et nos speramus vos fore.
Spondebitis igitur:
- Primum, vos huius universitatis, in qua summum in arte medica gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
- Dein honorem, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos neque umquam pravis moribus aut vitae infamia commaculaturos;
- Postremo, doctrinam, qua vos nunc polletis,
cum industria vestra culturos, tum omnibus incrementis, quae progrediente tempore haec ars ceperit, aucturos, usum et facultatem vestram ad salutem et prosperitatem hominum studiose conversuros, denique cunctis officiis, quae probum medicum decent, ea qua par est humanitate erga quemcumque functuros esse.
Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini !
Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego, N. N., promotor legitime constitutus vos N. N., ... ex decreto ordinis mei universae medicinae doctores creo, creatos renuntio omniaque medicinae doctorum iura ac privilegia potestatemque universae artis medicae exercendae in vos confero in eiusque rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado.