Fakultät für Wirtschaftswissenschaften und Informatik (Ü^

Dissertatione, doctorandi clarissimi, rite composita et examinibus, quae lege constituta sunt ad explorandam doctrinam eorum, qui rerum socialium oeconomicarumque doctoris nomen atque honores consequi student, cum laude superatis nos adistis, ut vos eo honore, quem appetistis, in hoc sollemni consessu ornemus.

Sed prius fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinebitis, et nos speramus vos fore.

Spondebitis igitur:

Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini !

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego, N. N., promotor legitime constitutus vos N. N., ... ex decreto ordinis mei rerum socialium oeconomicarumque doctores creo, creatos renuntio omniaque rerum socialium oeconomicarumque doctorum iura ac privilegia in vos confero in eiusque rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado.