Nominativ | quis ? - wer ? / quid ?- was ? |
---|---|
Genetiv | cuius ? - wessen ? |
Dativ | cui ? - wem ? |
Akkusativ | quem ? - wen ? / quid ? - was ? |
Ablativ | (a) quo ? - von wem ? |
Beispiele:
quis est iudex ? (Ü)
quid agitur ? (Ü)
cuius res est haec ? (Ü)
cui nocuisti ? (Ü)
cui bono? (Ü)
quem vidisti ? (Ü)
quid fecisti ? (Ü)
a quo accusatus es ? (Ü)
Das Relativpronomen und adjektivische Interrogativpronomen qui - quae - quod (der - die - das / welcher - welche - welches)
Fall | maskulin sing. | feminin sing. | neutrum sing. |
---|---|---|---|
Nominativ | qui | quae | quod |
Genetiv | cuius | cuius | cuius |
Dativ | cui | cui | cui |
Akkusativ | quem | quam | quod |
Ablativ | quo | qua | quo |
maskulin plur. | feminin plur. | neutrum plur. | |
---|---|---|---|
Nominativ | qui | quae | quae |
Genetiv | quorum | quarum | quorum |
Dativ | quibus | quibus | quibus |
Akkusativ | quos | quas | quae |
Ablativ | quibus | quibus | quibus |
Beispiele für das Interrogativpronomen:
quae res agitur ? (Ü)
cuius rei possessionem dereliquisti ? (Ü)
quem servum punivisti ? (Ü)
quam rem ei dedisti ? (Ü)
quo modo hoc fecisti ?
(Ü)
quo tempore ? (Ü)
qua de causa hoc fecisti ? (Ü)
qui iudices causam audiverunt ? (Ü)
quam actionem praetor dedit? (Ü)
Der klassische Satz der Kriminalistik: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando? (Ü)
Durch Anfügen von -que entsteht das Indefinitpronomen quisque = jeder; suum cuique = jedem das seine
Durch Voranstellen von ali- ("irgend") entsteht das Indefinitpronomen (unbestimmte Fürwort) aliquis / aliqui:
aliquid haeret (Ü)
Durch Anfügen von -dam entsteht das Indefinitpronomen quidam, quaedam, quoddam (ein gewisser, mancher, ein nicht näher bekannter)
Deklinieren Sie: quae res iudicata (L), aliqui servus malus (L), quod ius civile (L)
Bekannte Ausdrücke
status, quo (ante fuit) (Ü)
condicio, sine qua non (fieri potuit) (Ü)
dies, a quo (valet) (Ü)
iudex, a quo (causa iudicata est). (Ü)
iudex, ad quem (appellatur) (Ü)
diligentia, quam in suis rebus (habet) (Ü)
vis, cui resisti non potest (Ü)
res, quae pondere, numero, mensura valent (Ü)
res, quae usu consumuntur (Ü)
id, quod actum est (Ü)
id, quod facere potest (Ü)
cuius regio, eius religio (Ü)
Ersetzen Sie das fettgedruckte Wort durch ein Relativpronomen
Consulum summus honor erat. Consules imperium Romanum defenderunt. (Ü)
Iudex causam rei audivit. Reo nocueram. (Ü)
De his rebus nihil dixi. Res ex te audiveram. (Ü)
Iudex virorum causam audivit. Viris iniuriam feceram. (Ü)
Amico rem dedi. Res mihi a te data est. (Ü)
Hanc rem amicis dedi. Re usus eram. (Ü)
Übersetzen Sie die folgenden Übungssätze
Earum rerum possessionem accepi, quae nullius erant. (Ü)
De ea re, quam a me petivisti, locuti non sumus. (Ü)
Nemo eius hominis causam audivit, qui deliquerat. (Ü)
Ipse ei viro nocui, qui mihi nocuerat. (Ü)
Dominus eas res servis dedit, quas ab eo petiverant. (Ü)
Iis rebus uti potui, quarum dominus non eram. (Ü)
Eam legem praetores mutaverunt, qua nemo uti potuit. (Ü)
Eos servos punivi, quibus poena debebatur. (Ü)
Id dixi, quod tuae causae nocuit. (Ü)
Kurze Übungssätze
Bene iudicat, qui distinguit. (Ü)
(Is) Damnum dat, qui iubet dare. (Ü)
Frustra negat, qui in medio crimine deprehenditur. (Ü)
Commodum eius esse debet, cuius periculum est. (Ü)
Eius nulla culpa est, cui parere necesse est. (Ü)
Mater semper certa est; pater est (is), quem nuptiae demonstrant. (Ü)
Id, quod actum est, sequi debemus. (Ü)
Id ius, quo omnes populi utuntur, vocatur ius gentium. (Ü)
Quod non est in actis, non est in mundo. (Ü)
Quod non est licitum in lege, necessitas facit licitum. Nam necessitas non habet legem. (Ü)
Qui tacet, consentire videtur, ubi loqui potuit et debuit. (Ü)
Qui non prohibet, quod potest prohibere, consentire videtur. (Ü)
Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest. (Ü)
Ei incumbit probatio, qui dicit, non ei, qui negat. (Ü)
Socius fit culpae, qui nocentem adiuvat. (Ü)
Qui sui iuris est, sibi ipse iura dat. (Ü)
Possideri possunt ea, quae sunt corporalia. (Ü)
Quae nocent, docent. (Ü)
In potestate nostra sunt liberi, quos iustis nuptiis procreavimus. (Ü)
Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt. (Ü)
Si quid universitati debetur, singulis non debetur; nec, quod debet universitas, singuli debent. (Ü)
Quod principi placuit, legis habet vigorem. (Ü)
Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quod quisque
populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque
ius civile, quasi ius proprium civitatis. Quod vero naturalis
ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur.
Gai.inst. 1,2
Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis,
senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum,
qui ius edicendi habent, responsis prudentium.
Gai.inst. 1,3
Lex est, quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est,
quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat,
quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis
et patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri
cives significantur. Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. Sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt.
Gai.inst. 1,4
Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit;
idque legis vicem optinet.
Gai.inst. 1,5
Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto
vel epistula constituit.
Gai.inst. 1,6
Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani.
Gai.inst. 1,7
Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus
permissum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae
concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem optinet; si vero
dissentiunt, iudici licet quam velit sententiam sequi; idque rescripto
divi Hadriani significatur.
Wortschatzerweiterung
Erklären Sie folgende Fremdwörter: kondizional, modal, universal; auxiliar, singular; Distinktion, Negation